de numeris verborum – latine

EnglishLatin
Secundum analysem apud Perseum, corpus Catullianum continet:

  • 12,857 verba in toto
  • 4,326 verba individualia
  • 983 hapax legomena in corpore (neque tamen in lingua latina)
Sed caveat lector: primi sedecim verba sunt "in". Verba data sunt hic (Open Office, Excel, CSV).

Haec vocabula sunt, ut ita dicam, centralia, nam secundum Perseium, quamvis sint culpae, plus quam centies inveniuntur:

ā, ab – praep + abl – de vel ex, sed sine sensu descendendi vel exeundi
bonus, -a, -um – adi – quod est fas aut utile
cum – coni – quando, quoniam, quamquam
cum – praep + abl – quod attendat, quod in manu est
dīcō, dīcere, dīxī, dictum – loqui
divus, -a, -um – adi – quod ad deōs vel divinitiam pertinet
dō, dare, dedī, datum – donare
edō, edere, edī, esum – cibum sumere
ego – pronōmen personale – ad persōnam prīmam pertinet
et – coni – atque, coniunctiō quae duās sententiās vel eārum partēs iungit
hīc – adv – locus apud locutorem aut spatio aut tempore
hic, haec, hoc – pronomen/adiectivum demonstrativum – indicat aliquid prope locūtōrem
hūc – adv – ad locum qui est prope locutorem
ille, illa, illud – pronomen/adiectivum demonstrativum – indicat aliquid procul a locutore, vel prope aliquem distantem
in – praep + abl – ubi stat aliquid
in – praep + acc – ita nōn tantum ad aliquid sed praeter ēius finibus movētur
magnus, -a, -um – adi – ingens, non parvum
malus, -a, -um – adi – quod est nefas aut inutile
meus, -a, -um – adi – quod ad me pertinet
multus, -a, -um – adi – quod non est paucum
nē – coni – coniunctio quae subordinat, exitum vel causam negare solet inter alios usus
neque – coni – et non
nōn – adv – verbum quod negat verbum temporale aut adiectivum
Ō – interi – verbum vocativum, nonnumquam dolorem indicat
quam – adv – tam, ita
qui, quae, quod – pronomen relativum
quis, quid – pronomen interrogativum 
quō – adv – ad/in locum
sed – coni – coniunctio quae duas res distinuit interstans
sī – coni – coniunction quae condiciones dat
sōl, sōlis – m – stella nostra quae luce nos ditat
solus, -a, -um – adi – sine comibus, unum
sum, esse, fuī, futūrus – exstāre
tū – pronōmen personale – ad persōnam alteram pertinet
ut – coni – coniunctio quae subordinat, exitum vel causam monstrare solet inter alios usus

No comments:

Post a Comment